- ARTABANUS
- ARTABANUSfil. Hystaspis, Darii frater, Xerxem bellum Graecis inferre parantem primo disluadere conatus est, sed postea, bellô infeliciter a Xerxe gestô, deficiente Regis maiestate, in spem regni adductus, adiuvante Mithridate Eunuchô, Xerxen obtruncat, ac Darium maiorem natu filium, apud Artaxerxem minorem natu, parricidii accusat, hortaturque, ut parentem ulciscatur, et poenas de fratre sumat, et regnum occupet. Itaque Darius innocens, et non auditus trucidatur, atque Artabanus, in societatem regni assumitur ab Artaxerxe, per 7. menses. Inde quum Artabanus etiam Artaxerxi insidias strueret, trucidatur. Diodor. Sic. l. 11.Iustin. autem l. 3. c. 1.s. haec paulo aliter narrat; nempe Artabanum, cum certamina Principum de regno metueret, assumpsisle in societatem consilii Bacabalum, praesente statu contentus, rem prodidit Artaxerxi, ut pater eius occisus esset, ut frater falsâ parricidii suspicione oppreslus, ut denique ipsi pararentur insidiae; quibus cognitis, Artaxerxem, veritum numerum filiorum Artabani, in posterum diem paratum esse exercitum armatum iussisle, se reccgniturum et numerum militum, et in armis industmam singulorum.Itaque cum inter ceteros ipse Artabanus armatus assisteret, Regem simulâsle se breviorem loricam habere, iussisseque Artabanum secum commutare, quem exuentem se, ac nudatum, gladiô traiecisse: tum et filios eius corripi iussisle. Ab Aristorele l. 5. Polit. c. 10.dicitur Α᾿ρταπάνης. A'Cresia, Artapanus. Item Artabanus, Parthorum Rex, ex Arsacidarum genere, inimicus Tiberii Caelaris, Armeniam invasit; quem Artaxerxes Persa eius miles interfecit, regnuwque Persis restituit an. ab ultimo Dario 538. Regesque demceps Persarum, non Parthorum dicti sunt. Vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.